Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.11.1 Cic. Fam. 3.11.3 (English) >>Cic. Fam. 3.11.5

3.11.2 complexus igitur sum cogitatione te absentem, epistulam vero osculatus etiam ipse mihi gratulatus sum; quae enim a cuncto populo, a senatu, a iudicibus ingenio, industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse adsentor fortasse, cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto. nec tam gloriosum exitum tui iudici exstitisse, sed tam pravam inimicorum tuorum mentem fuisse mirabar. 'de ambitu vero quid interest,' inquies, 'an de maiestate?' ad rem nihil; alterum enim non attigisti, alteram auxisti. †verum tamen

-- --

est maiestas, etsi Sulla voluit, ne in quemvis impune declamari liceret; ambitus vero ita apertam vim habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur. quid enim? facta necne facta largitio, ignorari potest? tuorum autem honorum cursus cui suspectus umquam fuit?

3.11.3 me miserum, qui non, adfuerim! quos ego risus excitassem! sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris iucundissima fuerunt, unum, quod te ab ipsa re publica defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium civium copia tueri talis viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in omni vel honoris vel aetatis gradu, ut tam orba civitas talis tutores complecti debeat; alterum, quod Pompei et Bruti fidem benevolentiamque mirifice laudas. laetor virtute et officio quom tuorum necessariorum, meorum amicissimorum, tum alterius omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuventutis, celeriter, ut spero, civitatis. de mercennariis testibus a suis civitatibus notandis nisi iam factum aliquid est per Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.11.1 Cic. Fam. 3.11.3 (English) >>Cic. Fam. 3.11.5

Powered by PhiloLogic